- VOMER
- VOMERquod terram vomit et eruit, Varroni, Graecis ὕννις, ab ὗς sus, quia primum rostrô humum sulcans sus, arandi artem docuisse videtur, Plut. Sympos. l. 4. Probl. 5. Certe horum operâ ad agrorum cultum usos Aegyptios, illosque, aratrô non adhibitô, cum irrigatis corum atvis effluxit Nilus, porcos continuo post immittere consuevisse, qui terram partim pedibus conculcando, partim rostrô suffodiendo, statim a fundo invertant, atque ita semen abscondant legimus apud Plut. Symposiac. locô cit. Vide quoque Eudoxum, apud Aelian. l. 10. c. 16. Est autem proprie Vomer τὸ ἀροῦν σιδήριον, culter mediae Latinitati, unde et Galli vocem mutuati sunt. Plinii vero aevô vomer et culter diversa, sic enim is, l. 18. c. 18. Vomerum plura genera, culter vocatur praedensam, prius quam proscindatur, terram secans, futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. Nempe resupinus vomer tertam mordebat, at culter rectus incisuris eam notabat. Et quidem in aratro buris seu urvum pars ima et curva temonis dicebatur, in pedes octo a stirpe protensi, cui dentale aptatum, uti dentali praefixus vomer, vide Salmas. ad Solin. p. 820. ubi de Agticultura Veter. pluribus agitur et supra Culter. Samogitae vero terram non ferrô, sed lignô proscindunt, quamvis terra eorum tenax adinodum minimeque arenosa sit: araturique ligna complura, quibus vomeris locô utuntur, secum portare solent, ut unô fractô aliud atque aliud habeant in promptu. Cui molestiae, cum quidam Provinciae Praefectus consulturus, ferreos vomeres complures fieri curâsset, segetes vero ab illo tempore aliquot per annos exspectationi minus responderent, vulgo agrorum sterilitatem ferreis vomeribus adscribente, ad ligneos reditum teste Guaguinô in descr. Lithuan. Sed et in urbibus condendis Vomerum usus olim fuit. Festus, Sulcus fit in urbe condenda urvô aratri, quae sit sorma simillima uncini, curvatione buris et dentis, cut praefigitur vomer. Vide quoque supra voce Oppidum, item ubi de Urbe. At Vomeres igniti, purgationis per ferrum candens species, occurrit apud medii aevi Scriptores passim: quos, qui innocentiam suam iubebantur astruere, calcare tenebantur nudis pedibus, unde et pedale examen dictum, de quo vide Car. du Fresne, Glossar. et supra ubi de Ferro candenti, nec non voce Parricida.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.